Hľadaný výraz: Job 5,17-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes. 18 Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt. 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum. 20 In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii. 21 A flagello linguae absconderis et non timebis vastationem, cum venerit. 22 In vastitate et fame ridebis et bestias terrae non formidabis. 23 Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris. 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. 26 Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; oboedi illi et tu sapias tibi ”.

1

mail   print   facebook   twitter